GESTATIONES

GESTATIONES
GESTATIONES
loca fuêre apud Romanos, in quibus domini vel voluptatis vel morbi levandi gratiâ, a servis gestabantur. Plin. l. 2. Ep. 17. Gestatio buxo, aut rore marino, ubi deficit buxus, ambitur. Ulpian. l. 13. ff. de usufr. Etsi sorte voluptarium fuit praedium, viridaria vel Gestationes, vel deambulationes arboribus infructuosis opacas, atque amoenas habens. Neque vero sub dio tantum gestabantur, sed et sub tecto porticus alicuius. Iuv. l. 3. Sat.
7. v. 178.
Balnea sexcentis et pluris porticus, in qua
Gestetur dominus, quoties pluit; anne serenum
Exspectet, spargatque luto iumenta recenti.
Vide eundem l. 1. Sat. 4. v. 5.
Quid refert igitur quantis iumenta satiget
Porticibus, quanta nemorum vecteur in umbra
In gestando quoque certus passuum numerus observatus est, ut in deambulando Cic. adhibuisse testatur Plutarch. in eo: et patet ex antiqua inscriptione: In hoc pomario. gestationis. per. circuitum. itu. et. reditum. quinquiens. efficit. pass. mille. Gestabantur autem navi, lecticâ, scamno, vehiculo, docente Celso l. 2. c. 15. item caethedrâ et sellâ. Unde Cathedrarii servi Sidon l. 1. Ep. XI. et sella gestatoria, apud Suet. in Claud. Ner. c. 26. ac Vitellio c. 16. quam portatoriam vocat Cael. Autelian. l. 1. c. 1 qui idem quoque fertoriae et gestatoriae meminit: Hanc duo homines gestabant, etc. Vide Laur. Pignor. de Serv. p. 136. De Gestationum vero in universum viribus; de earum quae
Vehiculis, Lectica atque Sellis, viribus particulatibus; de Lecti pensilis item, Cunarum ac Navis gestationum facultatibus, aliisque huc pertinentibus, disserit prolixe Hier. Mercurial. de Arte Gymn. l. 6. c. 9. 10. et 11. Nec omittendum, ut et de gestatione activa aliquid aspergamus, Romanos, apud quos prius fas non erat rerum imagines annulis insculpi, postea tamen hunc morem migrasse, et cum aliorum, tum Aegyptiorum Numinum formas annulis gestasse. Quam consuetudinem perstringens Plin. l. 2. c. 7. Aliis, inquit, nullus est Deorum respectus, alius pudendus. Externis famulantur sacris ac digitis Deos gestant. Et l. 33. c. 3. Iam vero etiam Harpocratem statuasque egyptiorum Numinum in digitis viri quoque portare incipiunt. Quod tum de annulis Mag câ arte formatis exponi potest, tum imprimis de superstitione illorum, qui simulacrum alicuius Numinis, a quo se iuvari putarent, quottidie circum ferebant. Sic Veneris Armatae effigiem gestabat C. Iul. Caes. apud Dion. l. 43. Deae caelestis imaginem, Asclepiades Philosophus, apud Amm. Marcell. l. 22. c. 13. et apud Apulei. Apolog. legimus: Nam morem mihi habeo, quoquo eam, simulacrum alicuius Dei (sudario linteo involutum) inter libellos conditum gestare. Imo nec Dei solum simulacrum; sed et hominis pro Deo habiti, vel Herois interdum, ferebant: ut Alexandri Mag imaginem familia Macrianorum; quam viros in auro et agento, mulieres in reticulis, et dextrocheriis et annulis, tunicis quoque et limbis et penulis gestitasse, testis est Trebellius Pollio ubi de Quieto, uno ex XXX. tyrannis. De iisdem Alexandri Mag. nummis, in calceis quoque gestatis, diximus supra. Vide Ioh. Kirchmann. de Annulis c. 11. Etiam gestatio Infantum circa focum, per obstetrices vel ministros facta, autiquo ritu, non praete reunda penitus. De qua sic Thom. Bartholin. de Puerp. Vett. Maribus (lustricus dies, quo nomen adipiscebantur) nonus, famellis, octavus, ultima hebdomadis aliis, qui etiam intra quintum diem substitêrunt, Praeerat Nundina Deo festo, quod Suo-vetaurilibus peractum et circuitione. Circumferebantur pueri circa focum, unde Α᾿μφιδρόμια, seu Δρομιάμφια per methathesin. Focus ille, nil nisi arae Deorum hostiis calentes. Expiabantur deinde aquae aspersione per aniculas lustrali, ex sputo et pulvere, ex balneis plerumque sumpto. Hinc eodem die vario ferculorum luxu; convivium agitatum etc. De eodem sic Suid. Αμφιδρόμια, ἣν ἄγουϚιν ἐπὶ τοῖς βρέφεσιν εν ἦ ἀποκαθαίρονιται τὰς χεῖρας αἱ συναψάμεναι τῆς μαιώσεως καὶ τὸ βρέφος περιφέρουσι την` ἑςτίαν
τρέχοντες, Quintus a natu infantibus dies, quem Graeci sollemniter celebrant. Hoc die manus purgant illae, quae Obstetrices munere persunctae sunt. Infantes autem circa focum gestant currentes. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • AMBULATIO — non tantum de actu ambulandi, sed et de loco: Ulpianus ICtus. Et si forte voluptarium fuit praedium, viridaeria, vel gestationes vel deambulationes arboribus infructusis opacas atque amoenas habens. Ubi Gestationes et Dcemaulationes loca sunt, in …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LECTICA — ex lectus, quod in co pulvinar et lectulus stratus erat: Gr. φορεῖον, κλίνη, in vario antiquis usu fuit: Bithynorum inventum, ut ex Cic. l. 5. in Verrem colligitur, Nam, ut mos fuit Bithyniae Regibus, Lectica octophoro ferebatur. Adhibita volupta …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OSCILLA — plur. dicebantur, icunculae e cera vel lino, quae ad humanam formam effictae, suspendebantur olim Saturno, ut is propitius esset. Vossius, ubi triplicem Animae fuisse expurgationem in Gentilium sacris docet, aere unam, alteram aquâ, tertiam igni …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SELLA — I. SELLA Aegypti Urbs; vel SELA in Augustamnica provinc. Concil. Ephes. tertium. II. SELLA atque Lectica, ob commoditatem potius eorum, qui vel senectute vel morbô impediti ambulare pedibus non potetant, vel ob delitias, quibus semper homines… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”